- NYMPHA
- I.NYMPHAlocus Romae, in Via Cornelia, 13. mill. pass. ab Urbe distans, Baron. Not. ad Martyrolog. 19. Ian.II.NYMPHApro Virgine, communiter apud Veteres. At Graecae linguae penetralia exactuis rimanti Barthio, indefloratis eâ voce mulieres opponi deprehensum. Sic certe capitur, in veterrimis illis versibus Praxillae Poetriae, apud Hephaestionem, p. 24. Edit. Turnebianae,Ὦ διὰ τῶ θυρίδων καλὸν ἐμβλέποισαΠαρθένε τὰν κεφαλὰν, τὰ δ᾿ ἔνερθε, Νύμφα.Quô pactô Sponsam Latinorum, Nympham Graecis dictam notat Servius. Hinc Socrates apud Xenophontem in Symposio, Sedenim non existimas argumentum illud esse satis magnum, me pulchritudine te potiorem esse, quod et Naides, quae Diis adscribuntur, Silenos pariunt, mihi quam tibi similiores. Neque de Nympharum pudicitia, quam erga Satyros simulant, certi erant fictores. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Stat. Part. 2. p. 1208. plura vero hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.